Matthew 25:27-30

Vulgate(i) 27 oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura 28 tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta 29 omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo 30 et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium