Matthew 6:31-33

Vulgate(i) 31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur 32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis 33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis