Numbers 10:1-5

Vulgate(i) 1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra 3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi 4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel 5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam