Numbers 15:3-11

Vulgate(i) 3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus 4 offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin 5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos 6 et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin 7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino 8 quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas 9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin 10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino 11 sic facietis