Vulgate(i)
23 et ait Dominus ad Mosen
24 praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram
25 surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel
26 dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum
27 cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia
28 et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim
29 si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus
30 sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum
31 confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum
32 et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia
33 descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis
34 at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat
35 sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum