Numbers 18:4-7

Vulgate(i) 4 sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus caerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis 5 excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israhel 6 ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israhel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi eius 7 tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur