Numbers 26:23-41

Vulgate(i) 23 filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum 24 Iasub a quo familia Iasubitarum Semran a quo familia Semranitarum 25 hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum 26 filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Ialel a quo familia Ialelitarum 27 hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum 28 filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim 29 de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum 30 Galaad habuit filios Hiezer a quo familia Hiezeritarum et Elec a quo familia Elecarum 31 et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum 32 et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum 33 fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa 34 hae sunt familiae Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum 35 filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum 36 porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum 37 hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum 38 isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum 39 Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia Huphamitarum 40 filii Bale Hered et Noeman de Hered familia Hereditarum de Noeman familia Noemitarum 41 hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque milia sescentorum