Numbers 28:21-31

Vulgate(i) 21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos 22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis 23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis 24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum 25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo 26 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea 27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem 28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas 29 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque 30 qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius 31 inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis