Numbers 35:24-27

Vulgate(i) 24 et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata 25 liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur 26 si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt 27 fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit