Numbers 4:24-33

Vulgate(i) 24 hoc est officium familiae Gersonitarum 25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi 26 cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii 27 iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari 28 hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 29 filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis 30 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii 31 haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum 32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt 33 hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis