Numbers 6:15-17

Vulgate(i) 15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum 16 quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum 17 arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur