Numbers 9:1-5

Vulgate(i) 1 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens 2 faciant filii Israhel phase in tempore suo 3 quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius 4 praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase 5 qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel