Philippians 3:13-16

Vulgate(i) 13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me 14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu 15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit 16 verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula