Vulgate(i)
1 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia
2 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
3 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos
4 ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
5 erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt
6 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
7 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos
8 et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem
9 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
10 quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis
11 habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro
12 quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt
13 et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret
14 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos
15 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
16 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
17 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
18 stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos
19 omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis
20 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos
21 misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu
22 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
23 et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude
24 qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis
25 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
26 dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius
27 ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur
28 obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est
29 clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos
30 statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius
31 laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt
32 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
33 et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum
34 ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim
35 terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius
36 ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum
37 et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum
38 et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina
39 et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet
40 inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris
41 et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia
42 et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias
43 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum