Psalms 19:1-6

Vulgate(i) 1 victori canticum David caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum 2 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam 3 non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum 4 in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum 5 soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam 6 a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius