Psalms 49:11-17

Vulgate(i) 11 interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas 12 et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est 13 haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper 14 quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum 15 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me semper 16 noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius 17 neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius