Psalms 9

Vulgate(i) 1 victori pro morte filii canticum David confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua 2 laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi 3 cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua 4 fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae 5 increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter 6 conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis 7 Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum 8 et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus 9 et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia 10 et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine 11 cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius 12 quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum 13 misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis 14 qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion 15 exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum 16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno 17 convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum 18 quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum 19 surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam 20 pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper