Romans 3:20-24

Vulgate(i) 20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati 21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis 22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio 23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei 24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu