Romans 6:16-22

Vulgate(i) 16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam 17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis 18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae 19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem 20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae 21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est 22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam