Romans 6:20-23

Vulgate(i) 20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae 21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est 22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam 23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro