Romans 6:4-6

Vulgate(i) 4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus 5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus 6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato