Romans 9:3-6

Vulgate(i) 3 optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem 4 qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa 5 quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen 6 non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel