Ecclesiastes 9:9 Cross References - Clementine_Vulgate

9 Perfruere vinum cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.

Psalms 39:5

5 Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.

Psalms 144:4

4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.

Proverbs 5:18-19

18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. 19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter.

Proverbs 18:22

22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.

Proverbs 19:14

14 Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.

Ecclesiastes 2:10

10 Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.

Ecclesiastes 2:24

24 Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est.

Ecclesiastes 3:13

13 omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.

Ecclesiastes 3:22

22 Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?]

Ecclesiastes 5:18

18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei.

Ecclesiastes 6:12

Ecclesiastes 7:15

15 In die bona fruere bonis, et malam diem præcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.

Malachi 2:15

15 Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.