Ephesians 5:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,

Leviticus 11:45

45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.

Jeremiah 31:20

20 Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus.

Hosea 1:10

10 Et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.

Matthew 5:45

45 { ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos.}

Matthew 5:48

48 { Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.}

Luke 6:35-36

35 { Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.} 36 { Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.}

John 1:12

12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus:

Ephesians 4:32

32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Colossians 3:12

12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:

1 Peter 1:15-16

15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: 16 { quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.}

1 John 3:1-2

1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. 2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.

1 John 4:11

11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.