12 Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
Exodus 30:12 Cross References - Clementine_Vulgate
Exodus 38:25-26
Numbers 1:2-5
2 Tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini
3 a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron.
4 Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis,
5 quorum ista sunt nomina: de Ruben, Elisur, filius Sedeur;
Numbers 26:2-4
2 Numerate omnem summam filiorum Israël a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere.
3 Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos, in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos qui erant
4 a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat, quorum iste est numerus.
Numbers 31:50
50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.
2 Samuel 24:1-15
1 Et addidit furor Domini irasci contra Israël, commovitque David in eis dicentem: Vade, numera Israël et Judam.
2 Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus.
3 Dixitque Joab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis: sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi?
4 Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus: egressusque est Joab et princeps militum a facie regis, ut numerarent populum Israël.
5 Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroër ad dexteram urbis, quæ est in valle Gad:
6 et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem,
7 transierunt prope mœnia Tyri, et omnem terram Hevæi et Chananæi, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee:
8 et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem.
9 Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israël octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium, et de Juda quingenta millia pugnatorum.
10 Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.
11 Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens:
12 Vade, et loquere ad David: Hæc dicit Dominus: Trium tibi datur optio: elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi.
13 Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens: Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua: aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur: aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem.
14 Dixit autem David ad Gad: Coarctor nimis: sed melius est ut incidam in manus Domini (multæ enim misericordiæ ejus sunt) quam in manus hominum.
15 Immisitque Dominus pestilentiam in Israël, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum.
1 Chronicles 21:12
12 aut tribus annis famem; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël: nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.
1 Chronicles 21:14
14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.
1 Chronicles 27:24
24 Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israël, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
2 Chronicles 24:6
6 Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii?
Job 33:24
24 miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.
Job 36:18
18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
Psalms 49:7
7 Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
Matthew 20:28
28 { Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.}
Mark 10:45
45 { Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.}
1 Timothy 2:6
6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: