21 Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
Exodus 33:21 Cross References - Clementine_Vulgate
Deuteronomy 5:31
31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et cæremonias atque judicia: quæ docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.
Joshua 20:4
4 cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quæ se comprobent innocentem: sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum.
Isaiah 56:5
5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
Zechariah 3:7
7 [Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.
Luke 15:1
1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.