1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.
2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
3 tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
4 Unde artifices venire compulsi,
5 dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.
6 Jussit ergo Moyses præconis voce cantari: Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:
9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum.
10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.
11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,
12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.
13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi:
15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor: unius mensuræ erant omnia saga:
16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.
17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.
18 Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.
20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
22 Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,
24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.
25 Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,
26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,
28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:
29 quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos:
30 ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.
35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:
36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii:
38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.
Exodus 36 Cross References - Clementine_Vulgate
Exodus 23:21-22
Exodus 25:2
2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
Exodus 25:5
5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim:
Exodus 25:8
8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:
Exodus 25:10
10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.
Exodus 25:18
18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
Exodus 25:22
22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.
Exodus 25:28
28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
Exodus 26:1-37
1 Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
2 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.
3 Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
Exodus 26:3
Exodus 26:4
Exodus 26:5
5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
6 Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
Exodus 26:7-13
Exodus 26:8-13
Exodus 26:9-13
Exodus 26:10
10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
Exodus 26:10-13
Exodus 26:11-13
Exodus 26:12-13
Exodus 26:13-13
Exodus 26:14
Exodus 26:15-29
Exodus 26:16-29
Exodus 26:17-29
Exodus 26:18-29
Exodus 26:19-29
Exodus 26:20-29
Exodus 26:21-29
Exodus 26:22-29
22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
Exodus 26:22
Exodus 26:23-29
Exodus 26:24-29
24 Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.
Exodus 26:24
Exodus 26:25-29
25 Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
Exodus 26:25
Exodus 26:26-29
26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
Exodus 26:26
Exodus 26:27-29
27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam:
Exodus 26:27
Exodus 26:28-29
Exodus 26:29-29
29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.
30 Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.
31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:
32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,
35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis.
36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.
Exodus 27:10
10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.
Exodus 28:3
3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
Exodus 30:5
Exodus 31:1-6
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,
5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
Exodus 31:6
6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
Exodus 32:3
3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.
Exodus 35:2
2 Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
Exodus 35:5-21
5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs,
6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:
Exodus 35:10-21
10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:
11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases:
12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur:
13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus:
14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium:
15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi:
16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus:
17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis:
19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,
21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
Exodus 35:21-21
21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,
24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
Exodus 35:27
27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
Exodus 35:29
29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
30 Dixitque Moyses ad filios Israël: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,
33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
34 dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan:
35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.
Exodus 36:3-4
Exodus 39:1-40:38
1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
3 opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël:
7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.
8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:
9 quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.
10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.
12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.
15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo:
16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
17 e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.
20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:
22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:
23 et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum:
24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus:
26 et mitras cum coronulis suis ex bysso:
27 feminalia quoque linea, byssina:
28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:
30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.
32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
34 velum; arcam, vectes, propitiatorium,
35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus;
36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo;
37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
38 et tentorium in introitu tabernaculi;
Exodus 40:1-38
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:
4 et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
6 et ante illud altare holocausti:
7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:
10 altare holocausti et omnia vasa ejus,
11 labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
14 ...
15 ...
16 (40:14) Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
17 (40:15) Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
18 (40:16) Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
Exodus 40:18-19
Exodus 40:19-19
Exodus 40:21
21 (40:19) Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
22 (40:20) Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
23 (40:21) ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
24 (40:22) Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,
25 (40:23) locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.
26 (40:24) Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
27 (40:25) et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
28 (40:26) Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
Exodus 40:28
28 (40:26) Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
29 (40:27) et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
30 (40:28) Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
31 (40:29) Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
32 (40:30) cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
33 (40:31) Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
34 (40:32) operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
35 (40:33) Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
36 (40:34) Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas:
37 (40:35) si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
38 (40:36) Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.
Numbers 7:9
9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
Numbers 25:1
1 Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,
Deuteronomy 10:3
3 Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.
1 Kings 6:23
23 Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.
1 Chronicles 15:1
1 Fecit quoque sibi domos in civitate David: et ædificavit locum arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum.
1 Chronicles 29:5
5 Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.
2 Chronicles 3:10
10 Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro.
2 Chronicles 24:13
13 Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.
14 Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ.
2 Chronicles 31:6-10
6 Sed et filii Israël et Juda qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum quæ voverant Domino Deo suo: atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos.
7 Mense tertio cœperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos.
8 Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israël.
9 Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi.
10 Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquarum autem copia est ista, quam cernis.
2 Chronicles 31:10
10 Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquarum autem copia est ista, quam cernis.
Psalms 5:3
3 Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.
Psalms 101:8
8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Psalms 119:6
6 multum incola fuit anima mea.
Psalms 122:3
3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;
Psalms 133:1
1 [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Proverbs 8:15
15 Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt;
Isaiah 50:4
4 [Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
Jeremiah 1:18
18 Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terræ.
Jeremiah 21:12
12 domus David. Hæc dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum.
Ezekiel 1:5-28
5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.
6 Quatuor facies uni, et quatuor pennæ uni.
7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli: et scintillæ quasi aspectus æris candentis.
8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus: et facies et pennas per quatuor partes habebant.
9 Junctæque erant pennæ eorum alterius ad alterum: non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.
10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor.
11 Facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper: duæ pennæ singulorum jungebantur, et duæ tegebant corpora eorum.
12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.
13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum: hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.
14 Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.
15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.
16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris: et una similitudo ipsarum quatuor: et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ.
17 Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.
18 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus: et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.
19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea: et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ.
20 Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum: spiritus enim vitæ erat in rotis.
21 Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis.
22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.
23 Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.
24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei: cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum: cumque starent, demittebantur pennæ eorum.
25 Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.
26 Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum: a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,
28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum. (2:1a) Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis,
Ezekiel 10:1-19
1 Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.
3 Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.
4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.
5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
6 Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam.
7 Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est.
8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.
9 Et vidi: et ecce quatuor rotæ juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi:
10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.
11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes: sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.
12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.
13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.
14 Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.
15 Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.
16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.
17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vitæ erat in eis.
18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.
19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.
Zephaniah 3:9
9 [Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.
Matthew 24:45
45 { Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?}
Matthew 27:51
51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt,
Matthew 28:20
20 { docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.}
Luke 1:6
6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
Luke 12:42
42 { Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?}
Acts 2:1
1 Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco:
Acts 2:46
46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
Acts 4:32
32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
Acts 6:3-4
Acts 14:23
23 (14:22) Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
1 Corinthians 1:10
10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
1 Corinthians 3:10
10 Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.
1 Corinthians 12:13
13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus.
1 Corinthians 12:20
20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
1 Corinthians 12:27
27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
2 Corinthians 1:10
10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,
2 Corinthians 8:2-3
Ephesians 1:23
23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
Ephesians 2:15
15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem:
Ephesians 2:19
Ephesians 2:21
Ephesians 3:18-19
Ephesians 4:2-6
2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
Ephesians 4:15-16
Philippians 2:2
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
Philippians 2:21
21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.
Philippians 3:15
15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
Philippians 4:17-18
Colossians 4:17
17 Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
Hebrews 5:4
4 Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
Hebrews 8:2
2 sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.
Hebrews 10:20
20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,