Exodus 5:2 Cross References - Clementine_Vulgate

2 At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam.

Exodus 3:19

19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.

1 Samuel 2:12

12 Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum,

2 Kings 18:35

35 Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Jerusalem de manu mea?

2 Chronicles 32:15

15 non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea.

2 Chronicles 32:19

19 Locutusque est contra Deum Jerusalem, sicut adversum deos populorum terræ, opera manuum hominum.

Job 21:15

15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?

Psalms 10:4

4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit?

Psalms 12:4

4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;

Psalms 14:1

1 [Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?

Jeremiah 44:16-17

16 Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te: 17 sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus.

John 16:3

3 { Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.}

Romans 1:28

28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,

2 Thessalonians 1:8

8 in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.