17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt:
Genesis 20:17 Cross References - Clementine_Vulgate
Genesis 20:7
7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.
Genesis 29:31
31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
1 Samuel 5:11-12
11 Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum: qui dixerunt: Dimittite arcam Dei Israël, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.
12 Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium: et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in cælum.
Ezra 6:10
10 Et offerant oblationes Deo cæli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus.
Job 42:9-10
9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job.
10 Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia.
Proverbs 15:8
8 Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.
Proverbs 15:29
29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
Isaiah 45:11
11 Hæc dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus: Ventura interrogate me; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi.
Matthew 7:7
7 { Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.}
Matthew 21:22
22 { Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.}
Acts 3:24
24 Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.
Philippians 4:6
6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
1 Thessalonians 5:25
25 Fratres, orate pro nobis.
James 5:16
16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.