18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.
Genesis 20:18 Cross References - Clementine_Vulgate
Genesis 12:17
17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.
Genesis 16:2
2 dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
Genesis 20:7
7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.
Genesis 30:2
2 Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
1 Samuel 1:6
6 Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus:
1 Samuel 5:10
10 Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitæ, dicentes: Adduxerunt ad nos arcam Dei Israël ut interficiat nos et populum nostrum.