Isaiah 16:14 Cross References - Clementine_Vulgate

14 Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.

Genesis 31:1

1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:

Deuteronomy 15:8

8 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.

Esther 5:11

11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.

Isaiah 7:16

16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.

Isaiah 15:5

5 Cor meum ad Moab clamabit; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.

Isaiah 17:4

4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.

Isaiah 21:16

16 Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.

Isaiah 23:9

9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.

Isaiah 25:10

10 Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.

Jeremiah 9:23

23 Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:

Jeremiah 48:42

42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.

Jeremiah 48:46-47

46 Væ tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem. 47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.] Hucusque judicia Moab.

Nahum 2:9-10

9 Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus. 10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.