2 Derelictæ civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
Isaiah 17:2 Cross References - Clementine_Vulgate
Numbers 32:34
34 Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër,
Deuteronomy 2:36
36 ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis,
Deuteronomy 3:12
12 Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad: et civitates illius dedi Ruben et Gad.
Joshua 13:16
16 Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media: universam planitiem, quæ ducit Medaba,
Isaiah 5:17
17 Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.]
Isaiah 7:21
21 Et erit in die illa: nutriet homo vaccam boum, et duas oves,
Isaiah 7:23-25
23 Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in sinas et in vepres erunt.
24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinæ erunt in universa terra.
25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.]
Jeremiah 7:33
33 Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus cæli et bestiis terræ, et non erit qui abigat.
Jeremiah 48:19
19 In via sta, et prospice, habitatio Aroër: interroga fugientem, et ei qui evasit dic: Quid accidit?
Ezekiel 25:5
5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: et scietis quia ego Dominus.
Micah 4:4
4 Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est.
Zephaniah 2:6
6 Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulæ pecorum;