Isaiah 38:17 Cross References - Clementine_Vulgate

17 Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.

Job 3:25-26

25 quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. 26 Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.]

Job 29:18

18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.

Psalms 10:2

2

Psalms 30:3

3 Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias:

Psalms 30:6-7

6 In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis. 7 Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi.

Psalms 40:2

2

Psalms 85:2

2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.

Psalms 86:13

Psalms 88:4-6

4 Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo: 5 Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam. 6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

Isaiah 43:25

25 Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.

Jeremiah 31:34

34 et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.

Jonah 2:6

6 Circumdederunt me aquæ usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.

Micah 7:18-19

18 Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. 19 Revertetur, et miserebitur nostri; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.