7 et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?
Job 10:7 Cross References - Clementine_Vulgate
Deuteronomy 32:39
39 Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.
Job 23:10
10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
Job 23:13-14
Job 31:6
6 appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.
Job 31:14
14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi?
Job 31:35
35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,
Job 42:7
7 Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
Psalms 1:6
6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.]
Psalms 7:3
3 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
Psalms 7:8-9
Psalms 17:3
3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.
Psalms 26:1-5
1 [Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo?
2 Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.
4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.
5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
Psalms 50:22
Psalms 139:1-2
Psalms 139:21-24
Daniel 3:15
15 nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea?
Hosea 2:10
10 Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus; et vir non eruet eam de manu mea;
John 10:28-30
John 21:17
17 { Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.}
2 Corinthians 1:12
12 Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos.
1 Thessalonians 2:10
10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus: