Job 12 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Respondens autem Job, dixit: 2 [Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? 3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat? 4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. 5 Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum. 6 Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. 7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi. 8 Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. 9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? 10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. 11 Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem? 12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. 13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam. 14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. 15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram. 16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. 17 Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. 18 Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. 19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat: 20 commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens. 21 Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans. 22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. 23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit. 24 Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium: 25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.]

Job 6:24-25

24 Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me. 25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?

Job 8:8-10

8 Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam 9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), 10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.

Job 11:2

2 [Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?

Job 11:6

6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!

Job 11:12

12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.

Job 15:2

2 [Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?

Job 17:4

4 Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur.

Job 17:10

10 Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.

Job 20:3

3 Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.

Job 32:7-13

7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. 8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. 9 Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium. 10 Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. 11 Expectavi enim sermones vestros; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus; 12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. 13 Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo.

Proverbs 28:11

11 Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum.

Isaiah 5:21

21 Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.

1 Corinthians 4:10

10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.

1 Corinthians 6:5

5 Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum? 6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? 7 Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.

Job 13:2-5

2 Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum. 3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio: 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. 5 Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.

Job 26:2-3

2 [Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis? 3 Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam. 4 Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.

2 Corinthians 11:5

5 Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.

2 Corinthians 11:21-23

21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: 22 Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego. 23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.

Job 6:29

29 Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate.

Job 11:3

3 Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?

Job 16:10

10 (16:11) Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis.

Job 16:20

20 (16:21) Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus:

Job 17:2

2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.

Job 17:6

6 Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.

Job 21:3

3 Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete.

Job 30:1

1 [Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:

Psalms 22:7-8

7 8

Psalms 35:16

Psalms 91:15

15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:

Proverbs 14:2

2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.

Jeremiah 33:3

3 Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.

Micah 7:7

7 [Ego autem ad Dominum aspiciam; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus.

Matthew 27:29

29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum.

Mark 5:40

40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.

Luke 16:14

14 Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum.

Acts 17:32

32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.

Hebrews 11:36

36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:

Deuteronomy 32:35

35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.

Job 6:5

5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?

Job 16:4

4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea:

Job 18:5

5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?

Psalms 17:5

5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.

Psalms 94:18

Psalms 123:3-4

3 forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, 4 forsitan aqua absorbuisset nos;

Proverbs 13:9

9 Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur.

Proverbs 20:20

20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris:

Jeremiah 13:16

16 Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.

Amos 6:1-6

1 [Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël! 2 Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est. 3 Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis; 4 qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti; 5 qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici, 6 bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.

Matthew 25:8

8 { Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.}

Luke 12:19

19 { et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.}

Luke 16:19-20

19 { Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.} 20 { Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,}

Job 9:24

24 Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?

Job 21:7-15

7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? 8 Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. 9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos. 10 Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo. 11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. 12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. 13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. 14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?

Job 22:18

18 cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me.

Psalms 17:14

14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.

Psalms 37:1

1 [Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me:

Psalms 37:35

Psalms 73:11-12

11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? 12 Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.

Jeremiah 5:27

27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati.

Job 21:29-30

29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis: 30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

Proverbs 6:6

6 [Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.

Isaiah 1:3

3 Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.

Jeremiah 8:7

7 Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini.

Deuteronomy 8:17-18

17 ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt: 18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.

1 Samuel 2:7

7 Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.

Job 12:3

3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat?

Isaiah 41:20

20 ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud.

Jeremiah 27:5-6

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. 6 Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi:

Daniel 5:18

18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.

Daniel 9:17

17 Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum.

Acts 19:35

35 Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis?

Romans 11:36

36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen.

James 2:5-7

5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? 6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? 7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?

Genesis 2:7

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

Genesis 6:17

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur.

Numbers 16:22

22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?

Job 27:3

3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,

Job 33:4

4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.

Job 34:14-15

14 Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. 15 Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.

Psalms 104:29

29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.

Psalms 146:3-4

3 qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum; 4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.

Daniel 5:23

23 sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.

John 3:6

6 { Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.}

Acts 17:25

25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia:

Acts 17:28

28 In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus.

Job 6:30

30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.]

Job 34:3

3 Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.

1 Corinthians 10:15

15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.

Philippians 1:10

10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,

Hebrews 5:14

14 Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.

1 Peter 2:3

3 si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.

Job 8:8

8 Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam

Job 15:10

10 Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.

Job 32:7

7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.

Job 9:4

4 Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?

Job 12:16

16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.

Job 28:20-28

20 Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ? 21 Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cæli latet. 22 Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus. 23 Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. 24 Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit. 25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura. 26 Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus: 27 tunc vidit illam et enarravit, et præparavit, et investigavit. 28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.]

Job 32:6-9

6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: [Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. 7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. 8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. 9 Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.

Job 36:5

5 Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens:

Job 38:36

36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?

Psalms 147:5

5 Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit.

Proverbs 2:6-7

6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,

Proverbs 8:14

14 Meum est consilium et æquitas; mea est prudentia, mea est fortitudo.

Isaiah 40:13-14

13 Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? 14 cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?

Isaiah 46:10

10 Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.

Jeremiah 10:12

12 Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos:

Daniel 2:20

20 et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

Luke 21:15

15 { ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.}

Romans 11:34

34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?

1 Corinthians 1:24

24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:

Ephesians 1:8

8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia:

Ephesians 1:11

11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ:

Colossians 2:3

3 in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.

James 1:5

5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.

1 Samuel 17:46

46 hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël,

1 Samuel 24:18

18 dixitque ad David: Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.

1 Samuel 26:8

8 Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.

Job 9:12-13

12 Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis? 13 Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.

Job 11:10

10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?

Job 16:11

11 (16:12) Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.

Job 19:10

10 Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.

Job 37:7

7 qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.

Isaiah 14:23

23 et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.]

Isaiah 22:22

22 Et dabo clavem domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.

Isaiah 25:2

2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.

Jeremiah 51:58

58 Hæc dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.]

Jeremiah 51:64

64 et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ.

Malachi 1:4

4 Quod si dixerit Idumæa: Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt: hæc dicit Dominus exercituum: Isti ædificabunt, et ego destruam: et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum.

Romans 11:32

32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.

Revelation 3:7

7 { Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit:}

Genesis 6:13

13 dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

Genesis 7:11-8:2

11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt:

Deuteronomy 11:17

17 iratusque Dominus claudat cælum, et pluviæ non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis.

1 Kings 8:35-36

35 Si clausum fuerit cælum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, pœnitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam: 36 exaudi eos in cælo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israël: et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem.

1 Kings 17:1

1 Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba.

Job 12:10

10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.

Psalms 104:7-9

7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. 8 Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes: 9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac:

Jeremiah 14:22

22 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc.]

Amos 5:8

8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ; Dominus nomen est ejus:

Nahum 1:4

4 Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.

Luke 4:25

25 { In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:}

James 5:17-18

17 Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. 18 Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.

Revelation 11:6

6 Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.

1 Kings 22:22-23

22 Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita. 23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.

Job 12:13

13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.

Job 13:7

7 Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?

Job 13:9

9 aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?

Ezekiel 14:9

9 Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israël.

Matthew 6:13

13 { Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.]}

2 Samuel 15:31

31 Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel.

2 Samuel 17:14

14 Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.

2 Samuel 17:23

23 Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.

Job 3:14

14 cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines;

Isaiah 19:12-14

12 Ubi nunc sunt sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum. 13 Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos; deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus. 14 Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.

Isaiah 29:14

14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur.

1 Corinthians 1:19-20

19 { Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.} 20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?

2 Chronicles 33:11-14

11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem. 12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. 13 Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. 14 Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis:

Psalms 116:16

Jeremiah 52:31-34

31 Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris. 32 Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone. 33 Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ. 34 Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suæ, cunctis diebus vitæ ejus.

Daniel 2:21

21 Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

Revelation 19:16

16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.

Joshua 10:24

24 Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israël, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent,

Joshua 10:42

42 universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo.

1 Samuel 17:45-46

45 Dixit autem David ad Philisthæum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti 46 hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël,

Job 24:22

22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ.

Job 34:28

28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.

Job 35:9

9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.

Isaiah 37:36-38

36 Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. 37 Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. 38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.

Isaiah 45:1

1 [Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur:

Revelation 17:14

14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.

Revelation 19:19-21

19 Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. 20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: 21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum.

Job 12:24

24 Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium:

Job 32:9

9 Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.

Job 39:17

17 Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.

Proverbs 10:21

21 Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.]

Proverbs 12:19

19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.

Proverbs 12:22

22 Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.

Isaiah 3:1-3

1 [Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ; 2 fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem; 3 principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.

Exodus 8:2

2 sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis,

Exodus 16:24

24 Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.

1 Kings 21:23-24

23 Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel. 24 Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes: si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli.

2 Kings 9:26

26 Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini.

2 Kings 9:34-37

34 Cumque introgressus esset ut comederet biberetque, ait: Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam: quia filia regis est. 35 Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus. 36 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Jehu: Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens: In agro Jezrahel comedent canes carnes Jezabel, 37 et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrahel, ita ut prætereuntes dicant: Hæccine est illa Jezabel?

Psalms 107:40

Isaiah 5:27

27 Non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.

Isaiah 11:5

5 Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.

Isaiah 22:21

21 et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda.

Isaiah 23:9

9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.

Isaiah 24:21-22

21 Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram; 22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.

Isaiah 37:38

38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.

Daniel 2:21-22

21 Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. 22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est.

Daniel 4:32-33

Matthew 2:12-13

12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. 13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.

Acts 12:23

23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit.

Ephesians 6:10

10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.

Ephesians 6:14

14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,

2 Kings 6:12

12 Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta qui est in Israël, indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo.

Job 3:5

5 Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.

Job 24:17

17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.

Job 28:20-23

20 Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ? 21 Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cæli latet. 22 Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus. 23 Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.

Job 34:22

22 Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,

Psalms 44:21

Psalms 139:12

12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu.

Daniel 2:22

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est.

Matthew 10:26

26 { Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.}

Luke 1:79

79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.]

1 Corinthians 2:10

10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

1 Corinthians 4:5

5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.

Exodus 1:7

7 filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.

Exodus 1:20

20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.

Psalms 107:38

Isaiah 9:3

3 Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.

Isaiah 26:15

15 Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terræ.

Isaiah 27:6

6 Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israël, et implebunt faciem orbis semine.

Isaiah 51:2

2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.

Isaiah 60:22

22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud.]

Jeremiah 30:19

19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

Jeremiah 33:22

22 Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.]

Zechariah 10:8

8 Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos: et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.

Job 12:20

20 commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.

Psalms 107:4

4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus:

Isaiah 6:9-10

9 Et dixit: [Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere. 10 Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.]

Isaiah 19:1

1 Onus Ægypti. [Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus, et cor Ægypti tabescet in medio ejus,

Daniel 4:16

Daniel 4:33

Hosea 7:11

11 Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Ægyptum invocabant; ad Assyrios abierunt.

Genesis 19:11

11 et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.

Deuteronomy 28:29

29 et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.

Job 5:14

14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.

Psalms 107:27

Isaiah 19:14

14 Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.

Isaiah 24:20

20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.

Isaiah 59:10

10 Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris; in caliginosis quasi mortui.

Acts 13:11

11 Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ: et circuiens quærebat qui ei manum daret.

1 John 2:11

11 Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.