Job 13:6 Cross References - Clementine_Vulgate

6 Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.

Judges 9:7

7 Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem; ita audiat vos Deus.

Job 21:2-3

2 [Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam. 3 Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete.

Job 33:1-3

1 [Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. 2 Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis. 3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.

Job 34:2

2 [Audite, sapientes, verba mea: et eruditi, auscultate me.

Proverbs 8:6-7

6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent. 7 Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.