Job 24 Cross References - Clementine_Vulgate

1 [Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. 2 Alii terminos transtulerunt; diripuerunt greges, et paverunt eos. 3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ. 4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ. 5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. 6 Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant. 7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore: 8 quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides. 9 Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. 10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. 11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. 12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur. 13 Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. 14 Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. 15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. 16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. 17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. 18 Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. 19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. 20 Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. 21 Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit. 22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ. 23 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. 24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. 25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?]

Genesis 7:4

4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.

Genesis 18:17

17 Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum:

Genesis 18:20-21

20 Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. 21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam.

Psalms 9:10

10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.

Psalms 31:15

Psalms 36:10

10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quæres locum ejus, et non invenies.

Psalms 73:16-19

16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem. 17 Tu fecisti omnes terminos terræ; æstatem et ver tu plasmasti ea. 18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. 19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

Ecclesiastes 3:17

17 et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.

Ecclesiastes 8:6-7

6 Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio, 7 quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.

Ecclesiastes 9:11-12

11 [Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus. 12 Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.

Isaiah 2:12

12 Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur;

Isaiah 60:22

22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud.]

Jeremiah 12:1-3

1 [Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur; bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt? 2 Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt, et faciunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. 3 Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.

Jeremiah 46:10

10 Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

Daniel 2:21

21 Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

Matthew 24:38

38 { sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,}

Luke 21:22-24

22 { quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.} 23 { Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.} 24 { Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.}

John 17:3

3 { Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.}

Acts 1:7

7 { Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate:}

Acts 17:26

26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum,

Romans 2:5

5 Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,

1 Thessalonians 5:1

1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.

1 Timothy 4:1

1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,

1 Timothy 6:15

15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:

2 Peter 2:3

3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.

2 Peter 3:7-8

7 Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum. 8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.

Deuteronomy 19:14

14 Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam.

Deuteronomy 27:17

17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen.

Job 1:15

15 et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.

Job 1:17

17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.

Job 5:5

5 Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.

Proverbs 22:28

28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.

Proverbs 23:10

10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas:

Hosea 5:10

10 Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum; super eos effundam quasi aquam iram meam.

Deuteronomy 24:6

6 Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi.

Deuteronomy 24:10-13

10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas: 11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. 12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, 13 sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.

Deuteronomy 24:17-21

17 Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum. 18 Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem. 19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. 20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ. 21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos: sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ.

1 Samuel 12:3

3 Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.

Job 22:6-9

6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. 7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. 8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. 9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.

Job 31:16-17

16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; 17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea

Job 24:14

14 Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.

Job 29:12

12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.

Job 30:25

25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.

Job 31:16

16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci;

Psalms 41:1

1 [Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.

Psalms 109:16

Proverbs 22:16

16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.]

Proverbs 28:12

12 In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinæ hominum.

Proverbs 28:28

28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.]

Proverbs 30:14

14 generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.

Isaiah 10:2

2 ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent.

Ezekiel 18:12

12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem:

Ezekiel 18:18

18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.

Ezekiel 22:29

29 Populi terræ calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio.

Amos 2:7

7 Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.

Amos 8:4-6

4 [Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ, 5 dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas, 6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus?

Micah 2:1-2

1 [Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. 2 Et concupierunt agros, et violenter tulerunt: et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus: virum, et hæreditatem ejus.

James 5:4-6

4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. 5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. 6 Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.

Genesis 16:12

12 Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.

Genesis 27:40

40 erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.]

Job 12:6

6 Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.

Job 39:5-7

5 Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? 6 cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. 7 Contemnit multitudinem civitatis: clamorem exactoris non audit.

Psalms 104:23

23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.

Proverbs 4:16

16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.

Jeremiah 2:24

24 Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam.

Hosea 7:6

6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis; tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammæ.

Hosea 8:9

9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus.

Micah 2:1

1 [Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.

Zephaniah 3:3

3 Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.

John 18:28

28 Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.

Acts 23:12

12 Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.

Deuteronomy 28:33

33 Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,

Deuteronomy 28:51

51 et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat,

Judges 6:3-6

3 Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum: 4 et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos. 5 Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes. 6 Humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian.

Micah 6:15

15 Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo; et mustum, et non bibes vinum.

Genesis 31:40

40 die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.

Exodus 22:26-27

26 Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. 27 Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.

Job 22:6

6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.

Job 24:10

10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.

Job 31:19-20

19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; 20 si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est; 21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.

Isaiah 58:7

7 frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.

Acts 9:31

31 Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.

Song of Songs 5:2

2 Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.

Lamentations 4:5

5 Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.

Hebrews 11:38

38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.

2 Kings 4:1

1 Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.

Nehemiah 5:5

5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt: et sicut filii eorum, ita et filii nostri: ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi: et agros nostros et vineas nostras alii possident.

Deuteronomy 24:19

19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.

Amos 2:7-8

7 Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. 8 Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.

Amos 5:11-12

11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. 12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.

Deuteronomy 25:4

4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.

Jeremiah 22:13

13 Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei:

James 5:4

4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.

Exodus 1:13-14

13 oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis, 14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

Exodus 2:23-24

23 Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. 24 Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.

Exodus 22:27

27 Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.

Judges 10:16

16 Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum.

Job 9:23

23 Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.

Psalms 12:5

5 nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;

Psalms 50:21

21 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.]

Psalms 69:26

Psalms 109:22

Ecclesiastes 4:1

1 [Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos,

Ecclesiastes 8:11-12

11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. 12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.

Isaiah 52:5

5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur.

Malachi 2:17

17 Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii?

Malachi 3:15

15 Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem ædificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt.

Romans 2:4-5

4 an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? 5 Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,

2 Peter 3:15

15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,

Job 23:11-12

11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. 12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

Proverbs 4:19

19 Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.

Luke 12:47-48

47 { Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:} 48 { qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.}

John 3:19-20

19 { Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.} 20 { Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:}

John 8:31

31 { Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,}

John 8:44

44 { Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.}

John 9:39-41

39 { Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.} 40 Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? 41 { Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.}

John 12:35

35 { Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.}

John 12:40

40 [Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.]

John 15:6

6 { Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.}

John 15:22-24

22 { Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.} 23 { Qui me odit, et Patrem meum odit.} 24 { Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.}

Romans 1:32

32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

Romans 2:17-24

17 Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, 18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, 19 confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, 20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. 21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris: 22 qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: 23 qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. 24 { (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)}

Romans 3:11-17

11 non est intelligens, non est requirens Deum. 12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum: 14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est: 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: 16 contritio et infelicitas in viis eorum: 17 et viam pacis non cognoverunt:

2 Thessalonians 2:10-12

10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. 11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, 12 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

James 4:17

17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

2 Peter 2:20-22

20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicatis superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. 21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. 22 Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti.

1 John 2:19

19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.

Jude 1:6

6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit.

2 Samuel 11:14-17

14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab: misitque per manum Uriæ, 15 scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium: et derelinquite eum, ut percussus intereat. 16 Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos. 17 Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus.

Psalms 10:8-10

8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.] 9 10

Luke 12:39

39 { Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.}

Ephesians 5:7-11

7 Nolite ergo effici participes eorum. 8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: 9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: 10 probantes quid sit beneplacitum Deo: 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

1 Thessalonians 5:2

2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet:

Revelation 3:3

3 { In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.}

Genesis 38:14-15

14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. 15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.

Exodus 20:14

14 Non mœchaberis.

2 Samuel 11:4-13

4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam: quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua, 5 et reversa est domum suam concepto fœtu. Mittensque nuntiavit David, et ait: Concepi. 6 Misit autem David ad Joab, dicens: Mitte ad me Uriam Hethæum. Misitque Joab Uriam ad David. 7 Et venit Urias ad David. Quæsivitque David quam recte ageret Joab et populus, et quomodo administraretur bellum. 8 Et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius. 9 Dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam. 10 Nuntiatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam? 11 Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israël et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam, et per salutem animæ tuæ, non faciam rem hanc. 12 Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera: 13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit.

2 Samuel 12:12

12 Tu enim fecisti abscondite: ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israël, et in conspectu solis.

Job 22:13-14

13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. 14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.

Psalms 10:11

Psalms 50:18

18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis.

Psalms 73:11

11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?

Psalms 94:7

7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

Proverbs 6:32-35

32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, 35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]

Proverbs 7:9-10

9 in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. 10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas: garrula et vaga,

Ezekiel 8:12

12 Et dixit ad me: Certe vides, fili hominis, quæ seniores domus Israël faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui: dicunt enim: Non videt Dominus nos; dereliquit Dominus terram.

Ezekiel 9:9

9 Et dixit ad me: Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.

Exodus 22:2-3

2 Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. 3 Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur.

Job 24:13

13 Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.

Job 38:12-13

12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum? 13 Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea?

Ezekiel 12:5-7

5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum. 6 In conspectu eorum in humeris portaberis; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël. 7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.

Ezekiel 12:12

12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur; in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.

Matthew 6:19

19 { Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.}

Matthew 24:43

43 { Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.}

John 3:20

20 { Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:}

Ephesians 5:11-13

11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. 12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. 13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.

Job 3:5

5 Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.

Jeremiah 2:26

26 [Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,

2 Corinthians 5:10-11

10 Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. 11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.

Revelation 6:16-17

16 et dicunt montibus, et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni: 17 quoniam venit dies magnus iræ ipsorum: et quis poterit stare?

Deuteronomy 28:16-20

16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro. 17 Maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ. 18 Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum. 19 Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens. 20 Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me.

Job 9:26

26 Pertransierunt quasi naves poma portantes; sicut aquila volans ad escam.

Job 22:16

16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum?

Psalms 58:7

7 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.

Psalms 69:22

Psalms 73:18-20

18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. 19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.

Proverbs 3:33

33 Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur.

Isaiah 23:10

10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris! non est cingulum ultra tibi.

Malachi 2:2

2 Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.

Job 6:15-17

15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. 16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix. 17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.

Job 21:13

13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

Job 21:23

23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix:

Job 21:32-34

32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. 33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. 34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?]

Psalms 49:14

14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.

Psalms 58:8-9

8 Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit? 9 Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes.

Psalms 68:2

2

Proverbs 14:32

32 In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.

Ecclesiastes 9:4-6

4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam; melior est canis vivus leone mortuo. 5 Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. 6 Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur.

Luke 12:20

20 { Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?}

Luke 16:22

22 { Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.}

Job 14:7-10

7 Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. 8 Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, 9 ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. 10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est?

Job 17:14

14 Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus.

Job 18:16-17

16 Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus. 17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.

Job 19:26

26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum:

Proverbs 10:7

7 Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.

Ecclesiastes 8:10

10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.

Isaiah 26:14

14 Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.

Daniel 4:14

Matthew 3:10

10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

1 Samuel 1:6-7

6 Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus: 7 sicque faciebat per singulos annos: cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam: porro illa flebat, et non capiebat cibum.

Job 22:9

9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.

Job 24:3

3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.

Job 29:13

13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.

Job 31:16-18

16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; 17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea 18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum);

Esther 3:8-10

8 Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cæremoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. 9 Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazæ tuæ. 10 Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judæorum,

Daniel 6:4-9

4 Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo. 5 Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui. 6 Tunc principes et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex, in æternum vive! 7 consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum: ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum. 8 Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat. 9 Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.

John 19:12-16

12 Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. 13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. 14 Erat enim parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester. 15 Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem. 16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.

Revelation 16:13-14

13 Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum. 14 Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei.

Revelation 17:2

2 cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus.

Job 11:11

11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?

Psalms 10:13-14

Psalms 11:4-5

4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. 5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?

Psalms 73:3-12

3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto! 4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa: 5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus 6 exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam. 7 Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. 8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. 9 Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius. 10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem? 11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? 12 Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.

Proverbs 5:21

21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.

Proverbs 15:3

3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.

Proverbs 25:21-23

21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere: 22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. 23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.

Ecclesiastes 5:8

8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti.

Ecclesiastes 8:11

11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.

Isaiah 10:8-11

8 Dicet enim: 9 Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria? 10 Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria. 11 Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus?

Isaiah 56:12

12 Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.]

Amos 8:7

7 Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.

Amos 9:2

2 Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in cælum, inde detraham eos.

Habakkuk 1:13

13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se?

Luke 12:16-20

16 { Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:} 17 { et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?} 18 { Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,} 19 { et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.} 20 { Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?}

Luke 12:45

45 { Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:}

1 Thessalonians 5:3

3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.

Revelation 2:23

23 { Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,}

Job 8:22

22 Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.]

Job 14:21

21 Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.

Job 20:5

5 quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.

Psalms 37:10

10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.

Psalms 37:35-36

Psalms 73:19

19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

Psalms 92:7

7

Isaiah 17:5-6

5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget; et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim. 6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël.

James 1:11

11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.

James 5:1-3

1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. 2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. 3 Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.

Revelation 14:14-20

14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. 15 Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. 16 Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra. 17 Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam. 18 Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus. 19 Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum: 20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.

Job 6:28

28 Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar.

Job 9:24

24 Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?

Job 11:2-3

2 [Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? 3 Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?

Job 15:2

2 [Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?

Job 27:4

4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.