Job 24:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.

Job 23:11-12

11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. 12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

Proverbs 4:19

19 Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.

Luke 12:47-48

47 { Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:} 48 { qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.}

John 3:19-20

19 { Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.} 20 { Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:}

John 8:31

31 { Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,}

John 8:44

44 { Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.}

John 9:39-41

39 { Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.} 40 Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? 41 { Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.}

John 12:35

35 { Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.}

John 12:40

40 [Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.]

John 15:6

6 { Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.}

John 15:22-24

22 { Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.} 23 { Qui me odit, et Patrem meum odit.} 24 { Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.}

Romans 1:32

32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

Romans 2:17-24

17 Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, 18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, 19 confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, 20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. 21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris: 22 qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: 23 qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. 24 { (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)}

Romans 3:11-17

11 non est intelligens, non est requirens Deum. 12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum: 14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est: 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: 16 contritio et infelicitas in viis eorum: 17 et viam pacis non cognoverunt:

2 Thessalonians 2:10-12

10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. 11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, 12 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

James 4:17

17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

2 Peter 2:20-22

20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicatis superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. 21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. 22 Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti.

1 John 2:19

19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.

Jude 1:6

6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.