Job 24:5 Cross References - Clementine_Vulgate

5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.

Genesis 16:12

12 Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.

Genesis 27:40

40 erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.]

Job 5:5

5 Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.

Job 12:6

6 Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.

Job 24:14

14 Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.

Job 39:5-7

5 Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? 6 cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. 7 Contemnit multitudinem civitatis: clamorem exactoris non audit.

Psalms 104:23

23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.

Proverbs 4:16

16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.

Jeremiah 2:24

24 Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam.

Hosea 7:6

6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis; tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammæ.

Hosea 8:9

9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus.

Micah 2:1

1 [Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.

Zephaniah 3:3

3 Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.

John 18:28

28 Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.

Acts 23:12

12 Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.