Job 28:28 Cross References - Clementine_Vulgate

28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.]

Deuteronomy 4:6

6 et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.

Deuteronomy 29:29

29 Abscondita, Domino Deo nostro; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.

Psalms 34:14

14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.

Psalms 111:10

10 Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.]

Proverbs 1:7

7 Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.]

Proverbs 3:7

7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:

Proverbs 8:4-5

4 O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. 5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.

Proverbs 8:26-32

26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. 27 Quando præparabat cælos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos; 28 quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum; 29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ: 30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, 31 ludens in orbe terrarum; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum. 32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas.

Proverbs 9:10

10 Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.

Proverbs 13:14

14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.

Proverbs 16:17

17 Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam.

Ecclesiastes 12:13

13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo,

Isaiah 1:16

16 Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,

2 Timothy 2:19

19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.

James 3:13-17

13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. 14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: 15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. 16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. 17 Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.

1 Peter 3:11

11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.