3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam?
Job 31:3 Cross References - Clementine_Vulgate
Job 21:30
30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
Job 34:22
22 Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
Psalms 55:23
Psalms 73:18
18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
Proverbs 1:27
27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia:
Proverbs 10:29
29 Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.
Proverbs 21:15
15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
Isaiah 28:21
21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus; sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.
Matthew 7:13
13 { Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.}
Romans 9:22
22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,
1 Thessalonians 5:3
3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
2 Thessalonians 1:9
9 qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus:
2 Peter 2:1
1 Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.
Jude 1:7
7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes.