John 5:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.

Exodus 23:14-17

14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. 15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus. 16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. 17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

Exodus 34:23

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

Leviticus 23:2-4

2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas. 3 Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris. 4 Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.

Deuteronomy 16:16

16 Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit: in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus:

Matthew 3:15

15 { Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.}

John 2:13

13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam:

Galatians 4:4

4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.