John 5:31 Cross References - Clementine_Vulgate

31 { Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.}

Proverbs 27:2

2 Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.

John 8:13-14

13 Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum. 14 { Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.}

John 8:54

54 { Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,}

Revelation 3:14

14 { Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.