1 In diebus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quærebat possessionem sibi, ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
Judges 18:1 Cross References - Clementine_Vulgate
Joshua 19:40-48
40 Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima:
41 et fuit terminus possessionis ejus Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est, civitas solis.
42 Selebin et Ajalon et Jethela,
43 Elon et Themna et Acron,
44 Elthece, Gebbethon et Balaath,
45 et Jud et Bane et Barach et Gethremmon:
46 et Mejarcon et Arecon, cum termino qui respicit Joppen,
47 et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam: et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui.
48 Hæc est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum.
Judges 1:34
34 Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent:
Judges 17:6
6 In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
Judges 19:1
1 Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Bethlehem Juda: