18 { Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.}
Luke 22:18 Cross References - Clementine_Vulgate
Judges 9:13
13 Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri?
Psalms 104:15
15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
Proverbs 31:6-7
Song of Songs 5:1
1 [Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.
Isaiah 24:9-11
Isaiah 25:6
6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.
Isaiah 55:1
1 [Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
Daniel 2:44
44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.
Zechariah 9:15
15 Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialæ, et quasi cornua altaris.
Zechariah 9:17
17 Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?]
Matthew 16:18
18 { Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.}
Matthew 26:29
29 { Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.}
Mark 9:1
1 { Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.}
Mark 14:23
23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
Mark 14:25
25 { Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.}
Mark 15:23
23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.
Luke 9:27
27 { Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.}
Luke 21:31
31 { Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.}
Luke 22:16
16 { Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.}
Acts 2:30-36
30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus:
31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
34 { Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: [Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,}
35 { donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.]}
36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
Ephesians 5:18-19
Colossians 1:13
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,