Luke 24:53 Cross References - Clementine_Vulgate

53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.

Matthew 28:20

20 { docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.}

Mark 16:20

20 Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.

Acts 2:46-47

46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, 47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

Acts 5:41-42

41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. 42 Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum.

Revelation 22:21

21 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.