1 Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui:
Mark 6:1 Cross References - Clementine_Vulgate
Matthew 2:23
23 Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur.
Matthew 13:4
4 { Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.}
Matthew 13:54-58
54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes?
55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?
56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista?
57 { Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.}
58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Luke 4:16-30
16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
17 Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
18 { Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,}
19 { prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis.}
20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
21 { Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.}
22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?
23 { Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.}
24 { Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.}
25 { In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:}
26 { et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.}
27 { Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.}
28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.
30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.