Matthew 24:12 Cross References - Clementine_Vulgate

12 { Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:}

James 4:1-4

1 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? 2 concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. 3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.

James 5:1-6

1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. 2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. 3 Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. 4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. 5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. 6 Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.

Revelation 2:4-5

4 { Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.} 5 { Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.}

Revelation 2:10

10 { Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.}

Revelation 3:15

15 { Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus:}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.