Proverbs 19 Cross References - Clementine_Vulgate

1 [Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. 2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. 3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. 4 Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur. 5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet. 6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. 7 Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo.] [Qui tantum verba sectatur nihil habebit; 8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. 9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. 10 Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus. 11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi. 12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. 13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. 14 Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens. 15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. 16 Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur. 17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. 18 Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. 19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet. 20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. 21 Multæ cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit. 22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax. 23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.] 24 [Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. 25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. 26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix. 27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ. 28 Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. 29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.]

1 Samuel 25:17

17 Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.

1 Samuel 25:25

25 Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti.

Psalms 26:11

11 Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.

Psalms 37:26

Proverbs 12:26

26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos.

Proverbs 14:2

2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.

Proverbs 15:16

16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.

Proverbs 16:8

8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.

Proverbs 19:22

22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.

Proverbs 20:7

7 [Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.

Proverbs 28:6

6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.

Isaiah 59:3

3 Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.

Matthew 12:31-34

31 { Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.} 32 { Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.} 33 { Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.} 34 { Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.}

Matthew 16:26

26 { Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?}

James 2:5-6

5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? 6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?

Job 31:5

5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,

Proverbs 1:16

16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.

Proverbs 10:21

21 Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.]

Proverbs 14:29

29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.

Proverbs 21:5

5 Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.]

Proverbs 25:8

8 [Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.

Proverbs 28:20

20 [Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.

Proverbs 28:22

22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.

Proverbs 29:20

20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.

Ecclesiastes 7:9

9 Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.

Ecclesiastes 12:9

9 [Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas.

Isaiah 27:11

11 In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.

Isaiah 28:16

16 Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet.

Hosea 4:6

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

John 16:3

3 { Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.}

Romans 10:2

2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.

Philippians 1:9

9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:

Genesis 3:6-12

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. 7 Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. 8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. 9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? 10 Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. 11 Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? 12 Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

Genesis 4:5-14

5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. 6 Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua? 7 nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. 8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. 9 Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? 10 Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. 11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. 12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. 13 Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. 14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.

Numbers 16:19-41

19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini. 20 Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait: 21 Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam. 22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet? 23 Et ait Dominus ad Moysen: 24 Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron. 25 Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron: et sequentibus eum senioribus Israël, 26 dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. 27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia. 28 Et ait Moyses: In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim: 29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus: 30 sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum. 31 Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum: 32 et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum, 33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. 34 At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat. 35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. 36 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 37 Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt 38 in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël. 39 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari: 40 ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. 41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini.

Numbers 17:12-13

12 Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. 13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?

1 Samuel 13:13

13 Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum:

1 Samuel 15:23

23 Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.

1 Samuel 22:13-23

13 Dixitque ad eum Saul: Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens? 14 Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua? 15 num hodie cœpi pro eo consulere Deum? absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande. 16 Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui. 17 Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini. 18 Et ait rex ad Doëg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doëg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. 19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in ore gladii. 20 Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David, 21 et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini. 22 Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doëg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui. 23 Mane mecum: ne timeas: si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis.

1 Kings 20:42-43

42 Qui ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. 43 Reversus est igitur rex Israël in domum suam, audire contemnens, et furibundus venit in Samariam.

2 Kings 3:9-10

9 Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos. 10 Dixitque rex Israël: Heu! heu! heu! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab.

2 Kings 6:33

33 Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius expectabo a Domino?

2 Chronicles 16:9-10

9 Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent. 10 Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos.

Psalms 37:1

1 [Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me:

Psalms 37:7

7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.

Proverbs 11:3

3 Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.

Isaiah 8:21-22

21 Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum, 22 et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.]

Acts 13:45-46

45 Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes. 46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes.

Revelation 16:9-11

9 et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam. 10 Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore: 11 et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis.

Job 6:15-23

15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. 16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix. 17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo. 18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt. 19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. 20 Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. 21 Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis. 22 Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? 23 vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?

Job 19:13-17

13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. 14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. 15 Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. 16 Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. 17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.

Proverbs 10:15

15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum.

Proverbs 14:20

20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.

Proverbs 19:6-7

6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. 7 Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo.] [Qui tantum verba sectatur nihil habebit;

Luke 15:13-15

13 { Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.} 14 { Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.} 15 { Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.}

Exodus 23:1

1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

Deuteronomy 5:11

11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.

Deuteronomy 19:16-21

16 Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum prævaricationis, 17 stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum qui fuerint in diebus illis. 18 Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, 19 reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui: 20 ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere. 21 Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.

1 Kings 2:9

9 tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei: deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos.

Psalms 120:3-4

3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. 4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël.

Proverbs 6:19

19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.]

Proverbs 19:9

9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.

Proverbs 21:28

28 Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.

Daniel 6:24

24 Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.

Genesis 32:20

20 Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi.

Genesis 42:6

6 Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,

Genesis 43:15

15 Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin: descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram Joseph.

2 Samuel 19:19-39

19 dixit ad eum: Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum servi tui in die qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo. 20 Agnosco enim servus tuus peccatum meum: et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis. 21 Respondens vero Abisai filius Sarviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini? 22 Et ait David: Quid mihi et vobis, filii Sarviæ? cur efficimini mihi hodie in satan? ergone hodie interficietur vir in Israël? an ignoro hodie me factum regem super Israël? 23 Et ait rex Semei: Non morieris. Juravitque ei. 24 Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus et intonsa barba: vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace. 25 Cumque Jerusalem occurrisset regi, dixit ei rex: Quare non venisti mecum, Miphiboseth? 26 Et respondens ait: Domine mi rex, servus meus contempsit me: dixique ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege: claudus enim sum servus tuus. 27 Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem: tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es: fac quod placitum est tibi. 28 Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ: quid ergo habeo justæ querelæ? aut quid possum ultra vociferari ad regem? 29 Ait ergo ei rex: Quid ultra loqueris? fixum est quod locutus sum: tu et Siba dividite possessiones. 30 Responditque Miphiboseth regi: Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam. 31 Berzellai quoque Galaadites, descendens de Rogelim, traduxit regem Jordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum. 32 Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse præbuit alimenta regi cum moraretur in castris: fuit quippe vir dives nimis. 33 Dixit itaque rex ad Berzellai: Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Jerusalem. 34 Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitæ meæ, ut ascendam cum rege in Jerusalem? 35 Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi? 36 Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum: non indigeo hac vicissitudine, 37 sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulchrum patris mei et matris meæ. Est autem servus tuus Chamaam: ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur. 38 Dixit itaque ei rex: Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit: et omne quod petieris a me, impetrabis. 39 Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei: et ille reversus est in locum suum.

Job 29:24-25

24 Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram. 25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.]

Psalms 45:12

12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.]

Proverbs 16:15

15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.]

Proverbs 17:8

8 Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.

Proverbs 18:16

16 [Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.

Proverbs 19:12

12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.

Proverbs 21:14

14 Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.

Proverbs 29:26

26 Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.

Matthew 2:11

11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.

Romans 6:23

23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.

Psalms 38:11

11 amove a me plagas tuas.

Psalms 88:8

8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.

Psalms 88:18

18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

Proverbs 18:23

23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.

Proverbs 19:4

4 Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur.

Proverbs 21:13

13 [Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.

Ecclesiastes 9:15-16

15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. 16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?

Luke 18:38-40

38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. 39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. 40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,

James 2:6

6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?

James 2:15-16

15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, 16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?

1 John 3:17-18

17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? 18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:

Psalms 19:11

Proverbs 2:1-9

1 [Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: 2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. 3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; 4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, 8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. 9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.]

Proverbs 3:18

18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.

Proverbs 3:21

21 [Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,

Proverbs 4:4

4 Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives.

Proverbs 4:6

6 Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te.

Proverbs 4:21

21 Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui:

Proverbs 8:35-36

35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. 36 Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.]

Proverbs 16:20

20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.

Proverbs 17:16

16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.

Proverbs 22:18

18 quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis:

Ezekiel 36:26

26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.

John 12:25

25 { ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.}

John 14:21

21 { Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.}

1 Peter 3:10

10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.

Proverbs 19:5

5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.

Isaiah 9:15-17

15 Longævus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda. 16 Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur, præcipitati. 17 Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

Jeremiah 23:25-32

25 Audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes: Somniavi, somniavi. 26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui? 27 Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal? 28 Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. 29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? 30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. 31 Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dominus. 32 Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis: qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.

Jeremiah 28:15-17

15 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi, Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. 16 Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego mittam te a facie terræ: hoc anno morieris: adversum enim Dominum locutus es. 17 Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.

Jeremiah 29:31-32

31 Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, 32 idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus Dominum.

Ezekiel 13:22

22 Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret:

2 Thessalonians 2:8-10

8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum: 9 cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, 10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.

1 Timothy 4:1-2

1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, 2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,

2 Peter 2:1-3

1 Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. 2 Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur: 3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.

Revelation 19:20

20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure:

Revelation 21:8

8 { Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda.}

Revelation 22:15

15 Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.

1 Samuel 25:36

36 Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.

2 Samuel 3:24-25

24 Et ingressus est Joab ad regem, et ait: Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te: quare dimisisti eum, et abiit et recessit? 25 ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quæ agis?

2 Samuel 3:39

39 Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.

Esther 3:15

15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judæis, qui in urbe erant, flentibus.

Proverbs 17:7

7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.

Proverbs 26:1

1 [Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria.

Proverbs 30:21-22

21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere: 22 per servum, cum regnaverit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo;

Ecclesiastes 10:5-7

5 [Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: 6 positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. 7 Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.

Isaiah 3:5

5 et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.

Isaiah 5:11-12

11 Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis! 12 Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.

Isaiah 22:12-14

12 Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci; 13 et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur. 14 Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.]

Hosea 7:3-5

3 In malitia sua lætificaverunt regem, et in mendaciis suis principes. 4 Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. 5 Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino; extendit manum suam cum illusoribus.

Hosea 9:1

1 [Noli lætari, Israël; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

Amos 6:3-6

3 Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis; 4 qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti; 5 qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici, 6 bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.

Luke 16:19

19 { Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.}

Luke 16:23

23 { Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:}

James 4:9

9 Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.

Genesis 50:15-21

15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, 16 mandaverunt ei dicentes: Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur, 17 ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. 18 Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus. 19 Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati? 20 Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. 21 Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.

Proverbs 12:16

16 Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est.

Proverbs 15:18

18 Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas.

Proverbs 16:32

32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.

Proverbs 17:14

14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]

Proverbs 20:3

3 Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.

Proverbs 25:21

21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere:

Matthew 5:44-45

44 { Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:} 45 { ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos.}

Matthew 18:21-22

21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? 22 { Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.}

Romans 12:18-21

18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: 19 { non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.} 20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. 21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Ephesians 4:32-5:1

32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Colossians 3:12-13

12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: 13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

James 1:19

19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.

2 Samuel 23:4

4 sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat: et sicut pluviis germinat herba de terra.

Esther 7:8

8 Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus.

Psalms 72:6

6 Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.

Psalms 133:3

3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.]

Proverbs 16:14-15

14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. 15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.]

Proverbs 20:2

2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.

Proverbs 28:15

15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.

Ecclesiastes 8:4

4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?

Daniel 2:12-13

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis. 13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

Daniel 3:19-23

19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago: et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. 20 Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis. 21 Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis: 22 nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis: porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis. 23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.\
(3:24) Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.\
(3:25) Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:\
(3:26) [Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula:\
(3:27) quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera.\
(3:28) Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem: quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.\
(3:29) Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus:\
(3:30) et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.\
(3:31) Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti;\
(3:32) et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram.\
(3:33) Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.\
(3:34) Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum:\
(3:35) neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum,\
(3:36) quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam quæ est in littore maris;\
(3:37) quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.\
(3:38) Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,\
(3:39) ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.\
(3:40) Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.\
(3:41) Et nunc sequimur te in toto corde; et timemus te, et quærimus faciem tuam.\
(3:42) Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.\
(3:43) Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine;\
(3:44) et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala: confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:\
(3:45) et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.]\
(3:46) Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,\
(3:47) et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem:\
(3:48 et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis.\
(3:49) Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,\
(3:50) et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.\
(3:51) Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:\
(3:52) [Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.\
(3:53 Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ: et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.\
(3:54) Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.\
(3:55) Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.\
(3:56) Benedictus es in firmamento cæli: et laudabilis et gloriosus in sæcula.\
(3:57) Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:58) Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:59) Benedicite, cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:60) Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:61) Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:62) Benedicite, sol et luna, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:63) Benedicite, stellæ cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:64) Benedicite, omnis imber et ros, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:65) Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:66) Benedicite, ignis et æstus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:67) Benedicite, frigus et æstus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:68) Benedicite, rores et pruina, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:69) Benedicite, gelu et frigus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:70) Benedicite, glacies et nives, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:71) Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:72) Benedicite, lux et tenebræ, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:73) Benedicite, fulgura et nubes, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:74) Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula.\
(3:75) Benedicite, montes et colles, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:76) Benedicite, universa germinantia in terra, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:77) Benedicite, fontes, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:78) Benedicite, maria et flumina, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:79) Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:80) Benedicite, omnes volucres cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:81) Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:82) Benedicite, filii hominum, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:83) Benedicat Israël Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula.\
(3:84) Benedicite, sacerdotes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:85) Benedicite, servi Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:86) Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:87) Benedicite, sancti et humiles corde, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.\
(3:88) Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula: quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis: et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.\
(3:89) Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus.\
(3:90) Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.]

Daniel 5:19

19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat.

Hosea 14:5

5 (14:6) Ero quasi ros; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

Micah 5:7

7 Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum.

Luke 12:4-5

4 { Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant.} 5 { Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.}

2 Samuel 13:1-18

1 Factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David, 2 et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus ægrotaret: quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. 3 Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde. 4 Qui dixit ad eum: Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? cur non indicas mihi? Dixitque ei Amnon: Thamar sororem fratris mei Absalom amo. 5 Cui respondit Jonadab: Cuba super lectum tuum, et languorem simula: cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei: Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et faciat pulmentum, ut comedam de manu ejus. 6 Accubuit itaque Amnon, et quasi ægrotare cœpit: cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu ejus. 7 Misit ergo David ad Thamar domum, dicens: Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum. 8 Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui: ille autem jacebat. Quæ tollens farinam commiscuit, et liquefaciens, in oculis ejus coxit sorbitiunculas. 9 Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere: dixitque Amnon: Ejicite universos a me. Cumque ejecissent omnes, 10 dixit Amnon ad Thamar: Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave. 11 Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait: Veni, cuba mecum, soror mea. 12 Quæ respondit ei: Noli frater mi, noli opprimere me: neque enim hoc fas est in Israël: noli facere stultitiam hanc. 13 Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israël: quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi. 14 Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed prævalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea. 15 Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, et vade. 16 Quæ respondit ei: Majus est hoc malum quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens me. Et noluit audire eam: 17 sed vocato puero qui ministrabat ei, dixit: Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam. 18 Quæ induta erat talari tunica: hujuscemodi enim filiæ regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras: clausitque fores post eam.

Job 14:19

19 lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.

Proverbs 10:1

1 [Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.

Proverbs 15:20

20 Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.

Proverbs 17:21

21 Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur.

Proverbs 17:25

25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.

Proverbs 21:9

9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.

Proverbs 21:19

19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.

Proverbs 25:24

24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.

Proverbs 27:15

15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.

Ecclesiastes 2:18-19

18 [Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me, 19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum?

Genesis 24:7

7 Dominus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo:

Genesis 28:1-4

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan: 2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. 3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum. 4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

Deuteronomy 21:16

16 volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ:

Joshua 11:23

23 Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis.

Proverbs 3:6

6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.

Proverbs 13:22

22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.

Proverbs 18:22

22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.

Proverbs 31:10-31

10 [Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. 11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. 12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. 13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum. 14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. 15 Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. 16 Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. 17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. 18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus. 19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. 20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. 21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. 22 Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus. 23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. 24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo. 25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. 26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus. 27 Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. 28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt; vir ejus, et laudavit eam. 29 Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas. 30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. 31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.]

2 Corinthians 12:14

14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.

James 1:17

17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

Proverbs 6:9-10

9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? 10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias;

Proverbs 10:4-5

4 Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes. 5 Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit æstate, filius confusionis.

Proverbs 19:24

24 [Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.

Proverbs 20:13

13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.

Proverbs 23:21

21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.

Proverbs 24:33

33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas:

Isaiah 56:10

10 Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.

Romans 13:11-12

11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. 12 Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.

Ephesians 5:14

14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

2 Thessalonians 3:10

10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet.

Psalms 103:18

18 Montes excelsi cervis; petra refugium herinaciis.

Proverbs 3:1

1 [Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat:

Proverbs 13:13

13 [Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur.

Proverbs 15:32

32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.

Proverbs 16:17

17 Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam.

Proverbs 21:23

23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.

Proverbs 22:5

5 Arma et gladii in via perversi; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis.

Proverbs 29:18

18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.

Ecclesiastes 8:5

5 Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.

Ecclesiastes 12:13

13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo,

Jeremiah 7:23

23 sed hoc verbum præcepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus: et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis.

Ezekiel 33:5

5 Sonum buccinæ audivit, et non se observavit: sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit.

Luke 10:28

28 { Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.}

Luke 11:28

28 { At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.}

John 14:15

15 { Si diligitis me, mandata mea servate:}

John 14:21-23

21 { Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.} 22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo? 23 { Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;}

John 15:10-14

10 { Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.} 11 { Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.} 12 { Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.} 13 { Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.} 14 { Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.}

1 Corinthians 7:19

19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei.

1 John 2:3-4

3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. 4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.

1 John 3:22

22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.

1 John 5:3

3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.

Revelation 22:14

14 Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem.

Deuteronomy 15:7-14

7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, 8 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris. 9 Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. 10 Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris. 11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ: idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra. 12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus aut Hebræa, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum: 13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris: 14 sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.

2 Samuel 12:6

6 Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit.

Proverbs 11:24-25

24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. 25 Anima quæ benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.

Proverbs 12:14

14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.

Proverbs 14:21

21 Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.

Proverbs 14:31

31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.

Proverbs 28:8

8 Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.

Proverbs 28:27

27 Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.

Ecclesiastes 11:1

1 [Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.

Isaiah 58:7-11

7 frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. 8 Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. 9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest; 10 cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. 11 Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ.

Matthew 10:41-42

41 { Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.} 42 { Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.}

Matthew 25:40

40 { Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.}

Luke 6:38

38 { Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.}

2 Corinthians 9:6-8

6 Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. 7 Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. 8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,

Philippians 4:17

17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.

Hebrews 6:10

10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.

Proverbs 13:24

24 Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.

Proverbs 22:15

15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.

Proverbs 23:13-14

13 Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. 14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.

Proverbs 29:15

15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.

Proverbs 29:17

17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.

Hebrews 12:7-10

7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? 8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. 9 Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? 10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.

1 Samuel 20:30-31

30 Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ? 31 Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius mortis est.

1 Samuel 22:7-23

7 ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc, filii Jemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones? 8 quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus fœdus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie. 9 Respondens autem Doëg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem. 10 Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisthæi dedit illi. 11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris ejus, sacerdotum qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem. 12 Et ait Saul ad Achimelech: Audi, fili Achitob. Qui respondit: Præsto sum, domine.

1 Samuel 24:17-22

17 Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hæc tua est, fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit: 18 dixitque ad David: Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala. 19 Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me. 20 Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me. 21 Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël: 22 jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.

1 Samuel 26:21-25

21 Et ait Saul: Peccavi: revertere, fili mi David: nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis. 22 Et respondens David, ait: Ecce hasta regis: transeat unus de pueris regis, et tollat eam. 23 Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem: tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini. 24 Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia. 25 Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu, fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.

2 Samuel 16:5-6

5 Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera: procedebatque egrediens, et maledicebat, 6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David: omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant.

Proverbs 22:24-25

24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: 25 ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.

Proverbs 25:28

28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.]

Proverbs 29:22

22 [Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.

Numbers 23:10

10 Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.]

Deuteronomy 8:16

16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,

Deuteronomy 32:29

29 Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.

Psalms 37:37

Psalms 90:12

12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Psalms 90:14

14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.

Proverbs 1:8

8 [Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:

Proverbs 4:1

1 [Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.

Proverbs 8:34-35

34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. 35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.

Proverbs 12:15

15 Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia.

Luke 16:19-23

19 { Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.} 20 { Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,} 21 { cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.} 22 { Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.} 23 { Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:}

Genesis 37:19-20

19 et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit: 20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

Genesis 45:4-8

4 Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum. 5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum. 6 Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. 7 Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. 8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti.

Genesis 50:20

20 Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.

Esther 9:25

25 Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judæos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci,

Job 23:13

13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.

Psalms 21:11

11 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu:

Psalms 33:10-11

10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. 11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.

Psalms 83:4

4 Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.

Proverbs 12:2

2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.

Proverbs 16:1

1 [Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.

Proverbs 16:9

9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.]

Proverbs 21:1

1 [Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.

Proverbs 21:30

30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.

Ecclesiastes 7:29

29 quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni.

Isaiah 7:6-7

6 Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. 7 Hæc dicit Dominus Deus: Non stabit, et non erit istud;

Isaiah 14:24

24 [Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi,

Isaiah 14:26-27

26 Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram; et hæc est manus extenta super universas gentes. 27 Dominus enim exercituum decrevit; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta; et quis avertet eam?]

Isaiah 46:10

10 Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.

Daniel 4:35

Daniel 11:24-25

24 Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus: rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit: et hoc usque ad tempus. 25 Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno: et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.

Matthew 26:4-5

4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. 5 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

Matthew 27:63-64

63 dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. 64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore.

Acts 4:27-28

27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, 28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.

Acts 5:38-39

38 Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur: 39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.

Ephesians 1:11

11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ:

Hebrews 6:17-18

17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum: 18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,

1 Peter 2:8

8 { et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.}

Jude 1:4

4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.

1 Chronicles 29:2-3

2 Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime: 3 et super hæc quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his quæ præparavi in ædem sanctam.

1 Chronicles 29:17

17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.

2 Chronicles 6:8

8 dixit Dominus ad eum: Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem:

Job 6:15

15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.

Job 17:5

5 Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.

Psalms 62:9

9 Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua.

Proverbs 19:1

1 [Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.

Mark 12:41-44

41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. 42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, 43 { et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.} 44 { Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.}

Mark 14:6-8

6 { Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me:} 7 { semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.} 8 { Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam.}

2 Corinthians 8:2-3

2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: 3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,

2 Corinthians 8:12

12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.

Titus 1:2

2 in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia:

Psalms 19:9

9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.

Psalms 25:13

Psalms 33:18-19

18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. 19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.

Psalms 34:9-11

9 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo. 10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum. 11 Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.

Psalms 85:9

9 Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.

Psalms 91:16

16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.]

Psalms 103:17

17 illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum.

Psalms 145:18-20

Proverbs 10:27

27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.

Proverbs 12:21

21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo.

Proverbs 14:26-27

26 [In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. 27 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.

Malachi 3:16-17

16 Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. 17 Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.

Malachi 4:2

2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

Matthew 5:6

6 { Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.}

Acts 9:31

31 Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.

Romans 8:28

28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.

Philippians 4:11-12

11 Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. 12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.

1 Timothy 4:8

8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.

1 Timothy 6:6-9

6 Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. 7 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. 8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. 9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.

2 Timothy 4:18

18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

Hebrews 13:5-6

5 { Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam:} 6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.

Psalms 74:11

11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.]

Proverbs 12:27

27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.

Proverbs 15:19

19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.

Proverbs 19:15

15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.

Proverbs 24:30-34

30 [Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: 31 et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. 32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. 33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas: 34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.]

Proverbs 26:13-16

13 [Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus. 14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. 15 Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit. 16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.]

Matthew 26:23

23 { At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.}

Mark 14:20

20 { Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.}

Deuteronomy 13:11

11 ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.

Deuteronomy 21:21

21 lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.

Proverbs 9:8-10

8 Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. 9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere. 10 Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.

Proverbs 15:5

5 Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur.

Proverbs 17:10

10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.

Proverbs 21:11

11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.

Revelation 3:19

19 { Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.}

Deuteronomy 21:18-21

18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit: 19 apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, 20 dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis: 21 lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.

Proverbs 10:5

5 Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit æstate, filius confusionis.

Proverbs 17:2

2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.

Proverbs 23:22-25

22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua. 23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. 24 Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit, lætabitur in eo. 25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.

Proverbs 28:7

7 Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.

Proverbs 28:14

14 Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum.

Proverbs 28:24

24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.

Proverbs 30:11

11 [Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit;

Proverbs 30:17

17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ!]

Luke 15:12-16

12 { et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.} 13 { Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.} 14 { Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.} 15 { Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.} 16 { Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.}

Luke 15:30

30 { Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.}

Deuteronomy 13:1-4

1 Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, 2 et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis: 3 non audies verba prophetæ illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra. 4 Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adhærebitis.

1 Kings 22:22-28

22 Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita. 23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum. 24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? 25 Et ait Michæas: Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris. 26 Et ait rex Israël: Tollite Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech, 27 et dicite eis: Hæc dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiæ, donec revertar in pace. 28 Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait: Audite, populi omnes.

Proverbs 14:7

7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.

Matthew 7:15

15 { Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:}

Matthew 16:6

6 { Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.}

Matthew 16:12

12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.

Mark 4:24

24 { Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.}

Mark 7:6-14

6 { At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: [Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:} 7 { in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.]} 8 { Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.} 9 { Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.} 10 { Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.} 11 { Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:} 12 { et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,} 13 { rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.} 14 { Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.}

John 10:5

5 { Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.}

2 Corinthians 11:13-15

13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. 14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. 15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum.

Ephesians 4:14

14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.

1 Timothy 4:7

7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.

1 Timothy 6:3-5

3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ: 4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, 5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.

2 Peter 2:1-2

1 Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. 2 Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur:

1 John 4:1

1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum.

2 John 1:10

10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.

Revelation 2:2

2 { Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces:}

1 Kings 21:10

10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.

1 Kings 21:13

13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.

Job 15:16

16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?

Job 20:12-13

12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. 13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.

Job 34:7

7 Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam:

Psalms 10:5

5 Dominus in templo sancto suo; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebræ ejus interrogant filios hominum.

Psalms 10:11

Proverbs 15:14

14 Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.

Isaiah 28:14-18

14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem. 15 Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. 16 Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet. 17 Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquæ inundabunt. 18 Et delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.

Hosea 4:8

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

Luke 18:2-4

2 { dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.} 3 { Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.} 4 { Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:}

Acts 6:11-13

11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum. 12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium, 13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem:

Proverbs 3:34

34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.

Proverbs 7:22

22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:

Proverbs 9:12

12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.]

Proverbs 10:13

13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.

Proverbs 18:6

6 [Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.

Proverbs 26:3

3 Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.

Isaiah 28:22

22 Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.]

Isaiah 29:20

20 quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,

Acts 13:40-41

40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis: 41 { [Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.]}

Hebrews 12:6

6 Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit.

2 Peter 3:3-7

3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, 4 dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. 5 Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo: 6 per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit. 7 Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.