4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
Proverbs 20:4 Cross References - Clementine_Vulgate
Proverbs 6:10-11
Proverbs 10:4
4 Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes.
Proverbs 13:4
4 Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.
Proverbs 19:15
15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
Proverbs 19:24
24 [Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
Proverbs 24:34
34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.]
Proverbs 26:13-16
Matthew 25:3-10
3 { sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:}
4 { prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.}
5 { Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.}
6 { Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.}
7 { Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.}
8 { Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.}
9 { Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.}
10 { Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.}
Matthew 25:24-28
24 { Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:}
25 { et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.}
26 { Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:}
27 { oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.}
28 { Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:}
2 Peter 1:5-11
5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
9 Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.
11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.